Znaleziono 8660 Wyniki dla: Dom
rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 38)
sed potius ite ad oves, quae perierunt domus Israel. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 6)
Intrantes autem in domum, salutate eam; (Evangelium secundum Matthaeum 10, 12)
et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 13)
Et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros, exeuntes foras de domo vel de civitate illa, excutite pulverem de pedibus vestris. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 14)
Amen dico vobis: Tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 15)
Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 24)
Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem familias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius! (Evangelium secundum Matthaeum 10, 25)
et inimici hominis domestici eius. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 36)
Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 8)
Et tu, Capharnaum, numquid usque in caelum exaltaberis? Usque in infernum descendes! Quia si in Sodomis factae fuissent virtutes, quae factae sunt in te, mansissent usque in hunc diem. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 23)
Verumtamen dico vobis: Terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi”. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 24)