Znaleziono 8660 Wyniki dla: Dom
quia dedi terrorem meum in terra viventium; et prostratus est in medio incircumcisorum cum interfectis gladio pharaonis et omnis pompa eius”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 32, 32)
Te autem, fili hominis, speculatorem dedi domui Israel. Audiens ergo ex ore meo sermonem, commonebis eos ex me. (Prophetia Ezechielis 33, 7)
Tu ergo, fili hominis, dic ad domum Israel: Sic locuti estis, dicentes: “Iniquitates nostrae et peccata nostra super nos sunt, et in ipsis nos tabescimus; quomodo ergo vivere poterimus?”. (Prophetia Ezechielis 33, 10)
Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dominus Deus; nolo mortem impii, sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Convertimini, convertimini a viis vestris pessimis; et quare moriemini, domus Israel? (Prophetia Ezechielis 33, 11)
Et dicunt filii populi tui: “Non est aequa via Domini”; et ipsorum via iniqua est. (Prophetia Ezechielis 33, 17)
Et dicitis: “Non est recta via Domini”. Unumquemque iuxta vias suas iudicabo de vobis, domus Israel”. (Prophetia Ezechielis 33, 20)
Manus autem Domini facta fuerat ad me vespere, antequam veniret qui fugerat; aperuitque os meum, donec veniret ad me mane, et, aperto ore meo, non silui amplius. (Prophetia Ezechielis 33, 22)
Et factum est verbum Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 33, 23)
Idcirco dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad idola vestra et sanguinem funditis, numquid terram hereditate possidebitis? (Prophetia Ezechielis 33, 25)
Haec dices ad eos: Sic dicit Dominus Deus: Vivo ego, qui in ruinosis habitant, gladio cadent; et, qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum; qui autem in praesidiis et in speluncis sunt, peste morientur. (Prophetia Ezechielis 33, 27)
et scient quia ego Dominus, cum dedero terram desolatam et desertam propter universas abominationes suas, quas operati sunt. (Prophetia Ezechielis 33, 29)
Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te iuxta parietes et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum, vir ad fratrem suum, loquentes: “Venite et audite, qui sit sermo egrediens a Domino”. (Prophetia Ezechielis 33, 30)