Mosaico decorativo

Znaleziono 8660 Wyniki dla: Dom

  • Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus. Revertimini et vivite. (Prophetia Ezechielis 18, 32)

  • et factae sunt ei virgae solidae in sceptra dominantium, et exaltata est statura eius usque in nubes, et apparuit in altitudine sua, in multitudine palmitum suorum. (Prophetia Ezechielis 19, 11)

  • Et factum est in anno sep timo, in quinto mense, in de cima mensis, venerunt viri de senioribus Israel, ut interrogarent Dominum, et sederunt coram me. (Prophetia Ezechielis 20, 1)

  • Et factus est sermo Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 20, 2)

  • “Fili hominis, loquere senioribus Israel et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Num ad interrogandum me vos venistis? Vivo ego, quia non respondebo vobis, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 20, 3)

  • Et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: In die qua elegi Israel et levavi manum meam pro stirpe domus Iacob et apparui eis in terra Aegypti et levavi manum meam pro eis dicens: Ego Dominus Deus vester; (Prophetia Ezechielis 20, 5)

  • Et dixi ad eos: Unusquisque abominationes oculorum suorum abiciat, et in idolis Aegypti nolite pollui: ego Dominus Deus vester. (Prophetia Ezechielis 20, 7)

  • Insuper et sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me et eos, et scirent quia ego Dominus sanctificans eos. (Prophetia Ezechielis 20, 12)

  • Et irritaverunt me domus Israel in deserto: in praeceptis meis non ambulaverunt et iudicia mea proiecerunt, quae faciens homo vivet in eis, et sabbata mea violaverunt vehementer. Dixi ergo, ut effunderem furorem meum super eos in deserto et consumerem eos. (Prophetia Ezechielis 20, 13)

  • Ego Dominus Deus vester. In praeceptis meis ambulate et iudicia mea custodite et facite ea (Prophetia Ezechielis 20, 19)

  • et sabbata mea sanctificate, ut sint signum inter me et vos, et sciatur quia ego Dominus Deus vester. (Prophetia Ezechielis 20, 20)

  • et pollui eos in muneribus suis, cum offerrent omne, quod aperit vulvam, ut horrorem eis incuterem, et sciant quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 20, 26)


"A prática das bem-aventuranças não requer atos de heroísmo, mas a aceitação simples e humilde das provações." São Padre Pio de Pietrelcina