Mosaico decorativo

Znaleziono 8660 Wyniki dla: Dom

  • Et factus est sermo Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 12, 17)

  • Et dices ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos, qui habitant in Ierusalem in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent, quia desolabitur terra a plenitudine sua propter violentiam omnium, qui habitant in ea; (Prophetia Ezechielis 12, 19)

  • et civitates, quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus”. (Prophetia Ezechielis 12, 20)

  • Et factus est sermo Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 12, 21)

  • Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel; et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis. (Prophetia Ezechielis 12, 23)

  • quia ego Dominus loquar; quodcumque locutus fuero verbum, et fiet: non prolongabitur amplius, sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum et faciam illud”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 12, 25)

  • Et factus est sermo Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 12, 26)

  • “Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: “Visio, quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat”; (Prophetia Ezechielis 12, 27)

  • propterea dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Non differetur ultra omnis sermo meus; verbum, quod locutus fuero, complebitur”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 12, 28)

  • Et factus est sermo Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 13, 1)

  • “Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israel, qui prophetant; et dices prophetantibus de corde suo: Audite verbum Domini. (Prophetia Ezechielis 13, 2)

  • Haec dicit Dominus Deus: Vae prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum et nihil vident! (Prophetia Ezechielis 13, 3)


"Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!" São Padre Pio de Pietrelcina