Znaleziono 8660 Wyniki dla: Dom
Arrogantia tua decepit te, et superbia cordis tui, qui habitas in cavernis petrae et tenes altitudinem collis; cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum, inde detraham te, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 49, 16)
Et erit Edom in desolationem: omnis, qui transibit per eam, stupebit et sibilabit super omnes plagas eius. (Liber Ieremiae 49, 17)
Sicut subversa est Sodoma et Gomorra et vicinae eius, ait Dominus, non habitabit ibi vir, et non peregrinabitur in ea filius hominis. (Liber Ieremiae 49, 18)
Propterea audite consilium Domini, quod iniit de Edom, et cogitationes eius, quas cogitavit de habitatoribus Theman: Certe abstrahent parvulos gregis, certe desolabuntur super eos pascua eorum. (Liber Ieremiae 49, 20)
Ecce quasi aquila ascendet et volabit et expandet alas suas super Bosram; et erit cor fortium Edom in die illa quasi cor mulieris parturientis”. (Liber Ieremiae 49, 22)
Ideo cadent iuvenes eius in plateis eius, et omnes viri proelii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum. (Liber Ieremiae 49, 26)
Ad Cedar et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Haec dicit Dominus: “Surgite, ascendite ad Cedar et vastate filios orientis. (Liber Ieremiae 49, 28)
Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete, qui habitatis Asor, ait Dominus; iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes. (Liber Ieremiae 49, 30)
Consurgite, et ascendite ad gentem quietam et habitantem confidenter, ait Dominus; non ostia nec vectes eis: soli habitant. (Liber Ieremiae 49, 31)
Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo iumentorum in praedam; et dispergam eos in omnem ventum, qui sunt attonsi in comam, et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 32)
Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophetam super Elam, in principio regni Sedeciae regis Iudae, dicens: (Liber Ieremiae 49, 34)
“Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego confringam arcum Elam, summam fortitudinem eorum; (Liber Ieremiae 49, 35)