Znaleziono 8660 Wyniki dla: Dom
et nolite efferre onera de domibus vestris in die sabbati et omne opus non facietis: sanctificate diem sabbati, sicut praecepi patribus vestris. (Liber Ieremiae 17, 22)
Et erit: si audieritis me, dicit Dominus, ut non inferatis onera per portas civitatis huius in die sabbati, et si sanctificaveritis diem sabbati, ne faciatis in eo omne opus, (Liber Ieremiae 17, 24)
Et venient de civitatibus Iudae et de circuitu Ierusalem et de terra Beniamin et de Sephela et de montuosis et a Nageb, portantes holocaustum et victimam et sacrificium et tus, et inferent oblationem laudis in domum Domini. (Liber Ieremiae 17, 26)
Si autem non audieritis me, ut sanctificetis diem sabbati et ne portetis onus intrantes per portas Ierusalem in die sabbati, succendam ignem in portis eius, et devorabit domos Ierusalem et non exstinguetur”. (Liber Ieremiae 17, 27)
Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: (Liber Ieremiae 18, 1)
“Surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea”. (Liber Ieremiae 18, 2)
Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam; (Liber Ieremiae 18, 3)
Et factum est verbum Domini ad me dicens: (Liber Ieremiae 18, 5)
“Numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domus Israel?, ait Dominus. Ecce, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel. (Liber Ieremiae 18, 6)
Nunc ergo, dic viro Iudae et habitatoribus Ierusalem dicens: Haec dicit Dominus: Ecce ego fingo contra vos malum et cogito contra vos cogitationem; revertatur unusquisque a via sua mala, et dirigite vias vestras et opera vestra”. (Liber Ieremiae 18, 11)
Ideo haec dicit Dominus: “Interrogate gentes: quis audivit talia horribilia, quae fecit nimis virgo Israel? (Liber Ieremiae 18, 13)
Attende, Domine, ad me et audi vocem adversariorum meorum. (Liber Ieremiae 18, 19)