Znaleziono 8660 Wyniki dla: Dom
Olivam uberem, pulchram, fructibus speciosam, vocabit Dominus nomen tuum; ad vocem strepitus grandis succendit ignem in ea, et combusti sunt rami eius. (Liber Ieremiae 11, 16)
Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israel et domus Iudae, quae fecerunt sibi ad irritandum me, sacrificantes Baal. (Liber Ieremiae 11, 17)
Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi; tunc ostendisti mihi opera eorum. (Liber Ieremiae 11, 18)
Tu autem, Domine exercituum, qui iudicas iuste et probas renes et corda: videam ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam. (Liber Ieremiae 11, 20)
Propterea haec dicit Dominus super viros Anathoth, qui quaerunt animam tuam et dicunt: “Non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris”. (Liber Ieremiae 11, 21)
Propterea haec dicit Dominus exercituum: “Ecce ego visitabo super eos: iuvenes morientur in gladio, filii eorum et filiae eorum morientur in fame, (Liber Ieremiae 11, 22)
Iustus quidem tu es, Domine, si disputem tecum; verumtamen de iudiciis loquar ad te. Quare via impiorum prosperatur? Bene est omnibus, qui praevaricantur et inique agunt. (Liber Ieremiae 12, 1)
Et tu, Domine, nosti me, vidisti me et probasti cor meum tecum; segrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica eos in diem occisionis. (Liber Ieremiae 12, 3)
Nam et fratres tui et domus patris tui, etiam ipsi fraudulenter egerunt adversum te et clamaverunt post te plena voce; ne credas eis, cum locuti fuerint tibi bona”. (Liber Ieremiae 12, 6)
“Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam; dedi dilectam animae meae in manu inimicorum eius. (Liber Ieremiae 12, 7)
Super omnes colles in deserto venerunt vastatores, quia gladius Domini devorat ab extremo terrae usque ad extremum eius; non est pax universae carni. (Liber Ieremiae 12, 12)
Seminaverunt triticum et spinas messuerunt, laboraverunt, et non eis proderit; confundemini a fructibus vestris propter iram furoris Domini. (Liber Ieremiae 12, 13)