Znaleziono 8660 Wyniki dla: Dom
Haec dicit Dominus: “Ecce populus venit de terra aquilonis, et gens magna consurget a finibus terrae; (Liber Ieremiae 6, 22)
Argentum reprobum vocate eos, quia Dominus proiecit illos. (Liber Ieremiae 6, 30)
Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: (Liber Ieremiae 7, 1)
“Sta in porta domus Domini et praedica ibi verbum istud et dic: Audite verbum Domini, omnis Iuda, qui ingredimini per portas has, ut adoretis Dominum. (Liber Ieremiae 7, 2)
Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bonas facite vias vestras et opera vestra, et habitare vos faciam in loco isto. (Liber Ieremiae 7, 3)
Nolite confidere in verbis mendacii dicentes: “Templum Domini, templum Domini, templum Domini est”. (Liber Ieremiae 7, 4)
et venitis et statis coram me in domo hac, super quam invocatum est nomen meum, et dicitis: “Liberati sumus”, eo quod faciatis omnes abominationes istas. (Liber Ieremiae 7, 10)
Numquid spelunca latronum facta est domus ista, super quam invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ecce, etiam ego vidi, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 7, 11)
Et nunc, quia fecistis omnia opera haec, dicit Dominus, et locutus sum ad vos mane consurgens et loquens, et non audistis, et vocavi vos, et non respondistis, (Liber Ieremiae 7, 13)
faciam domui huic, super quam invocatum est nomen meum, et in qua vos habetis fiduciam, et loco, quem dedi vobis et patribus vestris, sicut feci Silo; (Liber Ieremiae 7, 14)
Numquid me ad iracundiam provocant, dicit Dominus, nonne semetipsos in confusionem vultus sui? (Liber Ieremiae 7, 19)
Ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea effunditur super locum istum, super homines et super iumenta et super lignum regionis et super fruges terrae et succendetur et non exstinguetur. (Liber Ieremiae 7, 20)