Mosaico decorativo

Znaleziono 8660 Wyniki dla: Dom

  • Et videbunt gentes iustitiam tuam, et cuncti reges gloriam tuam; et vocaberis nomine novo, quod os Domini nominabit. (Liber Isaiae 62, 2)

  • Et eris corona gloriae in manu Domini, et diadema regni in manu Dei tui. (Liber Isaiae 62, 3)

  • Non vocaberis ultra Derelicta, et terra tua non vocabitur amplius Desolata; sed vocaberis Beneplacitum meum in ea, et terra tua Nupta, quia complacuit Domino in te, et terra tua erit nupta. (Liber Isaiae 62, 4)

  • Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte, in perpetuo non tacebunt. Qui commonetis Dominum, ne taceatis (Liber Isaiae 62, 6)

  • Iuravit Dominus in dextera sua et in brachio fortitudinis suae: “Non dabo triticum tuum ultra cibum inimicis tuis, neque bibent filii alieni vinum tuum, in quo laborasti. (Liber Isaiae 62, 8)

  • Quia, qui collegerint illud, comedent et laudabunt Dominum; et, qui vindemiam fecerint, illud bibent in atriis sanctuarii mei. (Liber Isaiae 62, 9)

  • Ecce Dominus auditum fecit in extremis terrae: “Dicite filiae Sion: Ecce salus tua venit, ecce merces eius cum eo, et praemium eius coram illo. (Liber Isaiae 62, 11)

  • Et vocabunt eos Populus sanctus, Redempti a Domino; tu autem vocaberis Quaesita, Civitas non derelicta”. (Liber Isaiae 62, 12)

  • “Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae”. “Sum ego, qui loquor iustitiam, potens ad salvandum”. (Liber Isaiae 63, 1)

  • Miserationum Domini recordabor, laudum Domini super omnibus, quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quae largitus est eis secundum misericordias suas et secundum multitudinem miserationum suarum. (Liber Isaiae 63, 7)

  • Sicut armentum, quod descendit per vallem, spiritus Domini fecit eos quiescere; sic conduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. (Liber Isaiae 63, 14)

  • Tu enim pater noster. Abraham enim nescit nos, et Israel ignorat nos; tu, Domine, pater noster, redemptor noster: a saeculo nomen tuum. (Liber Isaiae 63, 16)


"Seja paciente e espere com confiança o tempo do Senhor". São Padre Pio de Pietrelcina