Mosaico decorativo

Znaleziono 8660 Wyniki dla: Dom

  • Placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem huiuscemodi postulasset, (Liber I Regum 3, 10)

  • Igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium. Cumque venisset Ierusalem, stetit coram arca foederis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et convivium universis famulis suis. (Liber I Regum 3, 15)

  • Quarum una ait: “Obsecro, mi domine; ego et mulier haec habitabamus in domo una, et peperi apud eam in domo; (Liber I Regum 3, 17)

  • tertia vero die, postquam ego peperi, peperit et haec; et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus. (Liber I Regum 3, 18)

  • Dixit autem mulier, cuius filius erat vivus, ad regem — commota sunt quippe viscera eius super filio suo —: “Obsecro, domine, date illi infantem vivum et nolite interficere eum”. E contrario illa dicebat: “Nec mihi nec tibi sit; dividatur”. (Liber I Regum 3, 26)

  • et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa. (Liber I Regum 4, 6)

  • Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui eius; per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant. (Liber I Regum 4, 7)

  • “Tu scis voluntatem David patris mei et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum eius. (Liber I Regum 5, 17)

  • Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum; non est adversarius neque occursus malus. (Liber I Regum 5, 18)

  • Quam ob rem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo dicens: “Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo”. (Liber I Regum 5, 19)

  • Cum ergo audisset Hiram verba Salomonis, laetatus est valde et ait: “Benedictus Dominus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum”. (Liber I Regum 5, 21)

  • Servi mei deponent ea de Libano ad mare, et ego componam ea in ratibus in mari usque ad locum, quem significaveris mihi, et applicabo ea ibi, et tu tolles ea; praebebisque necessaria mihi, ut detur cibus domui meae”. (Liber I Regum 5, 23)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina