Znaleziono 8660 Wyniki dla: Dom
Dicetque sequens generatio, filii vestri, qui nascentur deinceps, et peregrini, qui de longe venerint, videntes plagas terrae illius et infirmitates, quibus eam afflixerit Dominus, (Liber Deuteronomii 29, 21)
sulphur et salem: combusta est omnis humus eius, ita ut ultra non seratur, nec virens quippiam germinet in exemplum subversionis Sodomae et Gomorrae, Adamae et Seboim, quas subvertit Dominus in ira et furore suo. (Liber Deuteronomii 29, 22)
Et dicent omnes gentes: “Quare sic fecit Dominus terrae huic? Quae est haec ira furoris immensa?”. (Liber Deuteronomii 29, 23)
Et respondebunt: “Quia dereliquerunt pactum Domini, Dei patrum suorum, quod pepigit cum eis, quando eduxit eos de terra Aegypti, (Liber Deuteronomii 29, 24)
idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quae in hoc volumine scripta sunt, (Liber Deuteronomii 29, 26)
Abscondita Domino Deo nostro, manifesta autem nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis huius. (Liber Deuteronomii 29, 28)
Cum ergo venerint super te omnes sermones isti, benedic tio et maledictio, quas proposui in conspectu tuo, et ductus paenitudine cordis tui in universis gentibus, in quas disperserit te Dominus Deus tuus, (Liber Deuteronomii 30, 1)
reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit. (Liber Deuteronomii 30, 3)
Si ad cardines caeli fueris dissipatus, inde te retrahet Dominus Deus tuus et assumet (Liber Deuteronomii 30, 4)
Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua, ut possis vivere. (Liber Deuteronomii 30, 6)
Tu autem reverteris et audies vocem Domini faciesque universa mandata, quae ego praecipio tibi hodie; (Liber Deuteronomii 30, 8)
et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum et in ubertate terrae tuae, in rerum omnium largitate; revertetur enim Dominus, ut gaudeat super te in omnibus bonis, sicut gavisus est in patribus tuis. (Liber Deuteronomii 30, 9)