Znaleziono 8660 Wyniki dla: Dom
Nec inferes abominationem in domum tuam, ne fias anathema sicut et illa est; quasi spurcitiam detestaberis et velut inquinamentum ac sordes abominationi habebis, quia anathema est. (Liber Deuteronomii 7, 26)
Omne mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, cave dili genter ut facias, ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram, pro qua iuravit Dominus patribus vestris. (Liber Deuteronomii 8, 1)
Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus his quadraginta annis per desertum, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent, quae in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius an non. (Liber Deuteronomii 8, 2)
Afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna, quem ignorabas tu et patres tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Domini. (Liber Deuteronomii 8, 3)
Recogites ergo in corde tuo quia, sicut erudit homo filium suum, sic Dominus Deus tuus erudivit te, (Liber Deuteronomii 8, 5)
ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum. (Liber Deuteronomii 8, 6)
Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum aquarum et fontium, in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi, (Liber Deuteronomii 8, 7)
ut, cum comederis et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi. (Liber Deuteronomii 8, 10)
Observa et cave, ne quando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et praecepta, quae ego praecipio tibi hodie; (Liber Deuteronomii 8, 11)
ne, postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras aedificaveris et habitaveris in eis (Liber Deuteronomii 8, 12)
elevetur cor tuum, et obliviscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis, (Liber Deuteronomii 8, 14)
sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi praebuerit, ut consequereris prosperitatem, ut impleret pactum suum, super quo iuravit patribus tuis, sicut praesens indicat dies. (Liber Deuteronomii 8, 18)