Znaleziono 9 Wyniki dla: Dixerimus
Baptismum Ioannis unde erat? A caelo an ex hominibus?”. At illi cogitabant inter se dicentes: “Si dixerimus: “E caelo”, dicet nobis: “Quare ergo non credidistis illi?”; (Evangelium secundum Matthaeum 21, 25)
si autem dixerimus: “Ex hominibus”, timemus turbam; omnes enim habent Ioannem sicut prophetam”. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 26)
At illi cogitabant secum dicentes: “Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare ergo non credidistis ei?”; (Evangelium secundum Marcum 11, 31)
si autem dixerimus: “Ex hominibus?””. Timebant populum: omnes enim habebant Ioannem quia vere propheta esset. (Evangelium secundum Marcum 11, 32)
At illi cogitabant inter se dicentes: “Si dixerimus: “De caelo”, dicet: “Quare non credidistis illi?; (Evangelium secundum Lucam 20, 5)
si autem dixerimus: “Ex hominibus”, plebs universa lapidabit nos; certi sunt enim Ioannem prophetam esse”. (Evangelium secundum Lucam 20, 6)
Si dixerimus quoniam communionem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur et non facimus veritatem; (Epistula I Ioannis 1, 6)
Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est. (Epistula I Ioannis 1, 8)
Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum eius non est in nobis. (Epistula I Ioannis 1, 10)