Znaleziono 2358 Wyniki dla: Dies Domini
Porro Iehu non custodivit, ut ambularet in lege Domini, Dei Israel, in toto corde suo; non enim recessit a peccatis Ieroboam, qui peccare fecerat Israel. (Liber II Regum 10, 31)
Dies autem, quos regnavit Iehu super Israel, viginti et octo anni sunt, in Samaria. (Liber II Regum 10, 36)
Eratque cum ea in domo Domini clam sex annis; porro Athalia regnavit super terram. (Liber II Regum 11, 3)
Anno autem septimo misit Ioiada et assumens centuriones Carum et cursorum introduxit ad se in templum Domini pepigitque cum eis foedus; et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis (Liber II Regum 11, 4)
Duae vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem. (Liber II Regum 11, 7)
Qui dedit centurionibus hastas et peltas regis David, quae erant in domo Domini. (Liber II Regum 11, 10)
Audivit autem Athalia vocem populi et ingressa ad turbas in templum Domini (Liber II Regum 11, 13)
Praecepit autem Ioiada sacerdos centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: “Educite eam extra consaepta templi, et, quicumque secutus eam fuerit, feriatur gladio”. Dixerat enim sacerdos: “Non occidatur in templo Domini”. (Liber II Regum 11, 15)
Pepigit igitur Ioiada foedus inter Dominum et inter regem et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum. (Liber II Regum 11, 17)
Ingressusque est omnis populus terrae templum Baal, et destruxerunt illud et aras eius et imagines contriverunt valide; Matthan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altaribus. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini (Liber II Regum 11, 18)
tulitque centuriones et Cares et cursores et omnem populum terrae; deduxeruntque regem de domo Domini. Et venerunt per viam portae Cursorum in palatium, et sedit super thronum regum. (Liber II Regum 11, 19)
Dixitque Ioas ad sacerdotes: “Omnem pecuniam sanctorum, quae illata fuerit in templum Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini, (Liber II Regum 12, 5)