Znaleziono 2358 Wyniki dla: Dies Domini
Et factum est verbum Domini secundo ad me dicens: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Ollam succensam ego video; et facies eius a facie aquilonis”. (Liber Ieremiae 1, 13)
Et factum est verbum Domini ad me dicens: (Liber Ieremiae 2, 1)
Audite verbum Domini, domus Iacob et omnes cognationes domus Israel. (Liber Ieremiae 2, 4)
O generatio, vos videte verbum Domini: numquid solitudo factus sum Israeli aut terra tenebrarum? Quare ergo dixit populus meus: “Recessimus, non veniemus ultra ad te”? (Liber Ieremiae 2, 31)
Cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra: “Arca testamenti Domini”, neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius, nec requiretur, nec fiet ultra. (Liber Ieremiae 3, 16)
In tempore illo vocabunt Ierusalem Solium Domini, et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Ierusalem; et non ambulabunt ultra post pravitatem cordis sui pessimi. (Liber Ieremiae 3, 17)
Vox in collibus audita est, ploratus et supplicatio filiorum Israel, quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui. (Liber Ieremiae 3, 21)
Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra, quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri”. (Liber Ieremiae 3, 25)
Super hoc accingite vos ciliciis, plangite et ululate, quia non est aversa ira furoris Domini a nobis. (Liber Ieremiae 4, 8)
Aspexi, et ecce hortus desertus, et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius. (Liber Ieremiae 4, 26)
Ego autem dixi: “Ecce pauperes illi stulte agunt, quia ignorant viam Domini, iudicium Dei sui. (Liber Ieremiae 5, 4)
Ibo igitur ad optimates et loquar eis; ipsi enim noverunt viam Domini, iudicium Dei sui”. Ecce hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula. (Liber Ieremiae 5, 5)