Mosaico decorativo

Znaleziono 873 Wyniki dla: Dicens

  • Iratus Naaman recedebat dicens: “Putabam quod egrederetur ad me et stans invocaret nomen Domini Dei sui et tangeret manu sua locum leprae et curaret me. (Liber II Regum 5, 11)

  • Et ille ait: “Recte. Dominus meus misit me dicens: “Modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum. Da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices””. (Liber II Regum 5, 22)

  • Rex autem Syriae pugnabat contra Israel; consiliumque iniit cum servis suis dicens: “In loco illo et illo ponamus insidias”. (Liber II Regum 6, 8)

  • Misit itaque vir Dei ad regem Israel dicens: “Cave, ne transeas in loco illo, quia ibi Syri in insidiis sunt”. (Liber II Regum 6, 9)

  • Consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens: “Heu, domine mi, quid faciemus?”. (Liber II Regum 6, 15)

  • Oravitque Eliseus dicens: “Domine, aperi oculos huius, ut videat”. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit, et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei. (Liber II Regum 6, 17)

  • Hostes vero descenderunt ad eum. Porro Eliseus oravit Dominum dicens: “Percute, obsecro, gentem hanc caecitate!”. Percussitque eos Dominus, ne viderent iuxta verbum Elisei. (Liber II Regum 6, 18)

  • Cumque rex Israel transiret per murum, mulier exclamavit ad eum dicens: “Salva me, domine mi rex!”. (Liber II Regum 6, 26)

  • Adduxerunt ergo duos currus cum equis, misitque rex post exercitum Syrorum dicens: “Ite et videte”. (Liber II Regum 7, 14)

  • Eliseus autem locutus est ad mulierem, cuius vivere fecerat fi lium, dicens: “Surge, vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque reppereris; vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis”. (Liber II Regum 8, 1)

  • Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens: “Narra mihi omnia magnalia, quae fecit Eliseus”. (Liber II Regum 8, 4)

  • Et interrogavit rex mulierem, quae narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum dicens: “Restitue ei omnia, quae sua sunt, et universos reditus agrorum a die, qua reliquit terram usque ad praesens”. (Liber II Regum 8, 6)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina