Znaleziono 2109 Wyniki dla: Deus benedictionem gratiam promissionem

  • adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilium opportunum. (Epistula ad Hebraeos 4, 16)

  • Et hoc faciemus, si quidem permiserit Deus. (Epistula ad Hebraeos 6, 3)

  • Terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam opportunam illis, propter quos et colitur, accipit benedictionem a Deo; (Epistula ad Hebraeos 6, 7)

  • non enim iniustus Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis nomini ipsius, qui ministrastis sanctis et ministratis. (Epistula ad Hebraeos 6, 10)

  • Abrahae namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem iuraret maiorem, iuravit per semetipsum (Epistula ad Hebraeos 6, 13)

  • in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus immobilitatem consilii sui, se interposuit iure iurando, (Epistula ad Hebraeos 6, 17)

  • dicens: “Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus”; (Epistula ad Hebraeos 9, 20)

  • Tunc dixi: Ecce venio, in capitulo libri scriptum est de me, ut faciam, Deus, voluntatem tuam”. (Epistula ad Hebraeos 10, 7)

  • patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem. (Epistula ad Hebraeos 10, 36)

  • Fide Henoch translatus est, ne videret mortem, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus; ante translationem enim testimonium accepit placuisse Deo. (Epistula ad Hebraeos 11, 5)

  • exspectabat enim fundamenta habentem civitatem, cuius artifex et conditor Deus. (Epistula ad Hebraeos 11, 10)

  • nunc autem meliorem appetunt, id est caelestem. Ideo non confunditur Deus vocari Deus eorum, paravit enim illis civitatem. (Epistula ad Hebraeos 11, 16)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina