Znaleziono 2094 Wyniki dla: Deus Sapientia
Dixit enim David: “Requiem dedit Dominus, Deus Israel, populo suo et habitat in Ierusalem usque in aeternum; (Liber I Paralipomenon 23, 25)
Hae vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut praecepit Dominus, Deus Israel. (Liber I Paralipomenon 24, 19)
omnes isti filii Heman videntis regis iuxta sermones Dei, quod exaltaret cornu eius; deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres. (Liber I Paralipomenon 25, 5)
Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus, quia benedixit illi Deus. (Liber I Paralipomenon 26, 5)
Deus autem dixit mihi: “Non aedificabis domum nomini meo, eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis”. (Liber I Paralipomenon 28, 3)
Sed elegit Dominus, Deus Israel, me de universa domo patris mei, ut essem rex super Israel in sempiternum; Iudam enim elegit principem, porro in domo Iudae domum patris mei, et in filiis patris mei placuit ei, ut me eligeret regem super cunctum Israel. (Liber I Paralipomenon 28, 4)
Dixit quoque David Salomoni filio suo: “Viriliter age et confortare et fac, ne timeas et ne paveas; Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet, donec perficias omne opus ministerii domus Domini. (Liber I Paralipomenon 28, 20)
Ecce divisiones sacerdotum et Levitarum: parati erunt in omne ministerium domus Dei; et assistet tibi in omni opere quisquis in sapientia ad omne ministerium promptus fuerit, principes quoque et universus populus in negotiis tuis”. (Liber I Paralipomenon 28, 21)
Locutusque est David rex ad omnem ecclesiam: “Salomo nem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum; opus autem grande est: neque enim homini praeparatur habitatio sed Domino Deo. (Liber I Paralipomenon 29, 1)
Et benedixit Domino coram universa multitudine et ait: “Benedictus es, Domine, Deus Israel patris nostri, ab aeterno in aeternum. (Liber I Paralipomenon 29, 10)
Nunc igitur, Deus noster, confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum. (Liber I Paralipomenon 29, 13)
Domine Deus noster, omnis haec copia, quam paravimus, ut aedificaretur domus nomini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt omnia. (Liber I Paralipomenon 29, 16)