Mosaico decorativo

Znaleziono 2001 Wyniki dla: Deus Nobiscum Est

  • Noli adorare deum alienum: Dominus Zelotes nomen eius, Deus est aemulator. (Liber Exodus 34, 14)

  • Ego enim sum Dominus Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super terram. (Liber Leviticus 11, 44)

  • “Loquere fi liis Israel et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 18, 2)

  • Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 18, 4)

  • Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester”. (Liber Leviticus 18, 30)

  • “Loquere ad omnem coetum filiorum Israel et dices ad eos: Sancti estote, quia sanctus sum ego, Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 2)

  • Unusquisque matrem et patrem suum timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 3)

  • Nolite converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 4)

  • Neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 10)

  • Quinto autem anno comedetis fructus eorum, ut augeatur vobis proventus eorum. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 25)

  • Non declinetis ad pythones nec ab hariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 31)

  • sed sit inter vos quasi indigena, et diliges eum sicut teipsum: fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 34)


"Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade." São Padre Pio de Pietrelcina