Znaleziono 4010 Wyniki dla: Deus Israel
Vivo ego, dicit Dominus Deus, pro eo quod factus est grex meus in rapinam et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor, neque enim quaesierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos et gregem meum non pascebant, (Prophetia Ezechielis 34, 8)
Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semetipsos; et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam. (Prophetia Ezechielis 34, 10)
Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas et visitabo eas. (Prophetia Ezechielis 34, 11)
Et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas in montibus Israel, in rivis et in cunctis sedibus terrae. (Prophetia Ezechielis 34, 13)
In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israel erunt pascua earum; ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel. (Prophetia Ezechielis 34, 14)
Ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 15)
Vos autem, grex meus, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego iudico inter pecus et pecus, inter arietes et hircos. (Prophetia Ezechielis 34, 17)
Propterea haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego ipse iudico inter pecus pingue et macilentum; (Prophetia Ezechielis 34, 20)
et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israel, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 30)
Vos autem grex meus, grex pascuae meae vos, et ego Dominus Deus vester”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 31)
Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir; et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum. (Prophetia Ezechielis 35, 3)
Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israel in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore poenae extremae; (Prophetia Ezechielis 35, 5)