Znaleziono 1939 Wyniki dla: Deus Azaria
Domine Deus meus, si feci istud, si est iniquitas in manibus meis, (Liber Psalmorum 7, 4)
Exsurge, Domine, in ira tua et exaltare contra indignationem inimicorum meorum et exsurge, Deus meus, in iudicio, quod mandasti. (Liber Psalmorum 7, 7)
Consumatur nequitia peccatorum; et iustum confirma: scrutans corda et renes Deus iustus. (Liber Psalmorum 7, 10)
Deus iudex iustus, fortis, irascens per singulos dies. (Liber Psalmorum 7, 12)
NUN. Spernit Dominum peccator in arrogantia sua: “Non requiret; non est Deus”. (Liber Psalmorum 10, 4)
Dixit enim in corde suo: “Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem”. - (Liber Psalmorum 10, 11)
COPH. Exsurge, Domine Deus, exalta manum tuam, ne obliviscaris pauperum. (Liber Psalmorum 10, 12)
Respice et exaudi me, Domine Deus meus. Illumina oculos meos, ne quando obdormiam in morte, (Liber Psalmorum 13, 4)
Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: “Non est Deus”. Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum. (Liber Psalmorum 14, 1)
illic trepidaverunt timore, quoniam Deus cum generatione iusta est. (Liber Psalmorum 14, 5)
Miktam. David. Conserva me, Deus, quoniam speravi in te. (Liber Psalmorum 16, 1)
Ego ad te clamavi, quoniam exaudis me, Deus; inclina aurem tuam mihi et exaudi verba mea. (Liber Psalmorum 17, 6)