Znaleziono 1932 Wyniki dla: Deus:
Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum: Esto tu populo in his, quae ad Deum pertinent, ut referas causas ad Deum (Liber Exodus 18, 19)
Et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius; Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei cum voce. (Liber Exodus 19, 19)
Locutusque est Deus cunctos sermones hos: (Liber Exodus 20, 1)
“Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. (Liber Exodus 20, 2)
Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me, (Liber Exodus 20, 5)
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. (Liber Exodus 20, 12)
dicentes Moysi: “Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Deus, ne moriamur”. (Liber Exodus 20, 19)
Et ait Moyses ad populum: “Nolite timere; ut enim probaret vos, venit Deus, et ut timor illius esset in vobis, ne peccaretis”. (Liber Exodus 20, 20)
Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus. (Liber Exodus 20, 21)
Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat. (Liber Exodus 21, 13)
In omni causa fraudis tam de bove quam de asino et ove ac vestimento et, quidquid damnum inferre potest, si quis dixerit: “Hoc est!”, ad Deum utriusque causa perveniet, et, quem Deus condemnaverit, duplum restituet proximo suo. (Liber Exodus 22, 8)
Et habitabo in medio filiorum Israel eroque eis Deus; (Liber Exodus 29, 45)