Znaleziono 600 Wyniki dla: Deum
Homo enim fecit illos, et, qui spiritum mutuatus est, is finxit illos; nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere: (Liber Sapientiae 15, 16)
Plenitudo sapientiae est timere Deum; et inebriat eos fructibus suis. (Liber Ecclesiasticus 1, 19)
Qui timet Deum, aeque habebit amicitiam eius, quoniam secundum illum erit amicus illius. (Liber Ecclesiasticus 6, 17)
Non te iustifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est; et penes regem noli velle videri sapiens. (Liber Ecclesiasticus 7, 5)
Honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes. (Liber Ecclesiasticus 7, 33)
Semen hominum honoratum hoc, quod timet Deum; semen autem hoc exhonorabitur, quod praeterit mandata Domini. (Liber Ecclesiasticus 10, 23)
Magnus et iudex et potens est in honore, sed non est maior illo, qui timet Deum. (Liber Ecclesiasticus 10, 27)
Omni vita tua dilige Deum et invoca illum in salutem tuam. (Liber Ecclesiasticus 13, 18)
Qui timet Deum, faciet haec, et, qui continens est legis, apprehendet illam; (Liber Ecclesiasticus 15, 1)
Melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii; (Liber Ecclesiasticus 16, 3)
Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius. (Liber Ecclesiasticus 17, 27)
et da locum legi Altissimi. Quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. (Liber Ecclesiasticus 19, 18)