Znaleziono 1036 Wyniki dla: Deo
An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? (Epistula I ad Corinthios 6, 19)
Volo autem omnes homines esse sicut meipsum; sed unusquisque proprium habet donum ex Deo: alius quidem sic, alius vero sic. (Epistula I ad Corinthios 7, 7)
Esca autem nos non commendat Deo; neque si non manducaverimus, deficiemus, neque si manducaverimus, abundabimus. (Epistula I ad Corinthios 8, 8)
Scriptum est enim in Lege Moysis: “Non alligabis os bovi trituranti”. Numquid de bobus cura est Deo? (Epistula I ad Corinthios 9, 9)
Sed, quae immolant, daemoniis immolant et non Deo; nolo autem vos communicantes fieri daemoniis. (Epistula I ad Corinthios 10, 20)
Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. (Epistula I ad Corinthios 11, 10)
nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem, omnia autem ex Deo. (Epistula I ad Corinthios 11, 12)
Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles et dormiunt multi. (Epistula I ad Corinthios 11, 30)
Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit: “Anathema Iesus!”; et nemo potest dicere: “Dominus Iesus”, nisi in Spiritu Sancto. (Epistula I ad Corinthios 12, 3)
Si dixerit pes: “Non sum manus, non sum de corpore”, non ideo non est de corpore; (Epistula I ad Corinthios 12, 15)
et si dixerit auris: “Non sum oculus, non sum de corpore”, non ideo non est de corpore. (Epistula I ad Corinthios 12, 16)
Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur sed Deo; nemo enim audit, spiritu autem loquitur mysteria. (Epistula I ad Corinthios 14, 2)