Znaleziono 1036 Wyniki dla: Deo
Haec dicit Dominus: “Si mensurari potuerint caeli sursum, et investigari fundamenta terrae deorsum, et ego abiciam universum semen Israel propter omnia, quae fecerunt, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 31, 37)
Misique ad vos omnes servos meos prophetas, consurgens diluculo mittensque et dicens: Convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite opera vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos, et habitabitis in terra, quam dedi vobis et patribus vestris, et non inclinastis aurem vestram neque audistis me. (Liber Ieremiae 35, 15)
et succendet ignem in delubris deorum Aegypti et comburet ea et captivos ducet illos et excutiet terram Aegypti, sicut pastor pediculis excutit pallium suum, et egredietur inde in pace; (Liber Ieremiae 43, 12)
et conteret statuas domus Solis, quae sunt in terra Aegypti, et delubra deorum Aegypti comburet igni”. (Liber Ieremiae 43, 13)
propter malitiam, quam fecerunt, ut me ad iracundiam provocarent et irent, ut sacrificarent et colerent deos alienos, quos nesciebant et illi et vos et patres vestri. (Liber Ieremiae 44, 3)
Ideo haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego ponam faciem meam in vobis in malum et disperdam omnem Iudam. (Liber Ieremiae 44, 11)
Ideo audite verbum Domini, omnis Iuda, qui habitatis in terra Aegypti: Ecce ego iuravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Iudae dicentis: “Vivit Dominus Deus”, in omni terra Aegypti. (Liber Ieremiae 44, 26)
Dixit Dominus exercituum, Deus Israel: “Ecce ego visitabo super Amon de No et super pharaonem et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius et super pharaonem et super eos, qui confidunt in eo; (Liber Ieremiae 46, 25)
Ideo super Moab eiulabo et super Moab universam clamabo, super viros Cirhareseth plorabitur. (Liber Ieremiae 48, 31)
Ideo ecce dies veniunt, dicit Dominus, et auditum faciam super Rabba filiorum Ammon fremitum proelii; et erit in tumulum dissipata, filiaeque eius igni succendentur, et possidebit Israel possessores suos, ait Dominus. (Liber Ieremiae 49, 2)
Ideo cadent iuvenes eius in plateis eius, et omnes viri proelii conticescent in die illa, ait Dominus exercituum. (Liber Ieremiae 49, 26)
Aperuit Dominus thesaurum suum et protulit vasa irae suae, quoniam opus est Domino Deo exercituum in terra Chaldaeorum. (Liber Ieremiae 50, 25)