Znaleziono 1036 Wyniki dla: Deo
Et vigilaverunt simul et venerunt ad nuptias et intraverunt in ea, quae Raguel, et invenerunt Thobiam discumbentem. Et exsiliit et salutavit illum et lacrimatus est et benedixit eum et dixit illi Gabael: “Benedictus Dominus, qui dedit tibi pacem, quoniam boni et optimi et iusti viri et eleemosynas facientis filius es! Det tibi benedictionem Dominus caeli et uxori tuae et patri tuo et matri tuae et patri et matri uxoris tuae. Et benedictus Deus, quoniam video Thobiam consobrinum meum similem illi!”. (Liber Thobis 9, 6)
Et occurrit ei Anna et irruit collo filii sui et dixit illi: “Fili, video te; amodo moriar!”. Et lacrimata est. (Liber Thobis 11, 9)
et lacrimatus est et dixit ei: “Video te, fili, lumen oculorum meorum!”. Et dixit: “Benedictus Deus, et benedictum nomen illius magnum, et benedicti omnes sancti angeli eius in omnia saecula, (Liber Thobis 11, 14)
quoniam ipse flagellavit me, et ecce ego video Thobiam filium meum!”. Et introivit Thobi et Anna uxor eius in domum gaudentes et benedicentes Deum toto ore suo pro omnibus, quae sibi evenerant. Et indicavit patri suo Thobias, quoniam perfecta erat via illius bene a Domino Deo, et quia attulerat pecuniam et quemadmodum acceperat Saram filiam Raguel uxorem, et quia ecce venit et ipsa in proximo est portae Nineves. Et gavisi sunt Thobi et Anna (Liber Thobis 11, 15)
Et nunc benedicite Dominum super terra et confitemini Deo. Ecce ego ascendo ad eum, qui me misit. Scribite omnia haec, quae contigerunt vobis”. Et ascendit. (Liber Thobis 12, 20)
Et benedicebant et decantabant Deo et confitebantur illi in omnibus his magnis operibus illius, quia apparuerat illis angelus Dei. (Liber Thobis 12, 22)
“Benedictus Deus vivens in aevum, et regnum illius, quia ipse flagellat et miseretur, deducit usque ad inferos deorsum et reducit a perditione maiestate sua, et non est qui effugiat manum eius. (Liber Thobis 13, 2)
Et benedicent Deo aeterno in iustitia. Omnes filii Israel, qui liberabuntur in diebus illis, memores Dei in veritate, colligentur et venient in Ierusalem et habitabunt in aeternum in terra Abraham cum tutela, et tradetur eis. Et gaudebunt, qui diligunt Deum in veritate; qui autem faciunt iniquitatem et peccatum, deficient de terris omnibus. (Liber Thobis 14, 7)
Et nunc, filii, mando vobis: Servite Deo in veritate et facite coram illo, quod ipsi placet. Et filiis vestris mandabitur, ut faciant iustitias et eleemosynam et ut sint memores Dei et benedicant nomini ipsius in omni tempore in veritate et in tota virtute sua. (Liber Thobis 14, 8)
sed, quocumque die sepelieris matrem tuam circa me, eodem die noli manere in finibus eius. Video enim quia multa iniquitas est in illa, et fictio multa perficitur in illa, et non confunduntur. Vide, fili, quae fecit Nadab Achicaro, qui eum nutrivit. Nonne vivus deductus est in terram? Sed tradidit Deus infamiam ante faciem ipsius, et Achicarus exiit ad lucem, Nadab autem intravit in tenebras aeternas, quia quaesivit occidere Achicarum. Cum faciebat eleemosynam, exiit de laqueo mortis, quem fixerat ei Nadab, et Nadab cecidit in laqueum mortis, et perdidit illum. (Liber Thobis 14, 10)
Et destruxit omnes fines eorum et lucos eorum excidit, et datum ei erat omnes deos terrae exterminare, ut ipsi soli Nabuchodonosor servirent omnes gentes, et omnes linguae et omnes tribus eorum invocarent eum deum. (Liber Iudith 3, 8)
et inhabitaverunt primum in Mesopotamia, quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum, qui fuerunt in terra Chaldaeorum praeclari. (Liber Iudith 5, 7)