Znaleziono 1501 Wyniki dla: Dei
Et emi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei. (Prophetia Osee 3, 2)
“Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est benignitas, et non est scientia Dei in terra; (Prophetia Osee 4, 1)
Perit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam reppulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et quia oblitus es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego. (Prophetia Osee 4, 6)
quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. (Prophetia Osee 6, 6)
Speculatur Ephraim, populus Dei mei, prophetam; laqueus aucupis super omnes vias eius, inimicitiae in ipsa domo Dei eius. (Prophetia Osee 9, 8)
Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio. (Prophetia Ioel 1, 13)
Sanctificate ieiunium, vocate coetum, congregate senes, omnes habitatores terrae in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum: (Prophetia Ioel 1, 14)
Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt, de domo Dei nostri laetitia et exsultatio?”. (Prophetia Ioel 1, 16)
Et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui mirabilia fecit vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum. (Prophetia Ioel 2, 26)
et super vestimentis pignoratis accubuerint iuxta omne altare et vinum damnatorum biberint in domo Dei sui. (Prophetia Amos 2, 8)
Quapropter haec faciam tibi, Israel, et quia haec faciam tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel; (Prophetia Amos 4, 12)
Qui convertunt in absinthium iudicium et iustitiam in terram deiciunt. (Prophetia Amos 5, 7)