Znaleziono 1501 Wyniki dla: Dei
Ipsa est liber praeceptorum Dei et lex, quae permanet in aeter num. Omnes, qui tenent eam, ad vitam; qui autem relinquunt eam, morientur. (Liber Baruch 4, 1)
Nemo gaudeat super me, viduam et derelictam a multis; desolata sum propter peccata filiorum meorum, quia declinaverunt a lege Dei. (Liber Baruch 4, 12)
Iustificationes autem eius non cognoverunt neque ambulaverunt in viis mandatorum Dei neque semitas disciplinae in iustitia eius ingressi sunt. (Liber Baruch 4, 13)
Ecce veniunt filii tui, quos emisisti, veniunt congregati ab ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in Dei gloria. (Liber Baruch 4, 37)
Vocabitur enim nomen tuum a Deo in aeternum: Pax iustitiae et Gloria culturae Dei. (Liber Baruch 5, 4)
Surge, Ierusalem, et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuos a solis ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in memoria Dei. (Liber Baruch 5, 5)
constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles implere ad aequalitatem terrae, ut ingrediatur Israel in securitate gloriae Dei. (Liber Baruch 5, 7)
Obumbrabunt autem et silvae et omne lignum suavitatis Israel ex praecepto Dei. (Liber Baruch 5, 8)
Nam cum sint lignea et inaurata et inargentata, scietur postea quia falsa sunt; gentibus universis et regibus manifestum erit quia non sunt dii sed opera manuum hominum, et nullum Dei opus in illis est. (Liber Baruch 6, 50)
Et factum est in tricesimo anno, in quarto mense, in quinta men sis, cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar, aperti sunt caeli, et vidi visiones Dei. (Prophetia Ezechielis 1, 1)
et dices: Montes Israel, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, voraginibus et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium et destruam excelsa vestra; (Prophetia Ezechielis 6, 3)
et demoliar aras vestras, et confringentur delubra vestra, et deiciam interfectos vestros ante idola vestra. (Prophetia Ezechielis 6, 4)