Znaleziono 1501 Wyniki dla: Dei
Non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei; (Liber Ecclesiasticus 18, 5)
Miseratio hominis circa proximum suum, misericordia autem Dei super omnem carnem. (Liber Ecclesiasticus 18, 12)
Non sinas te impediri reddere votum tempore opportuno et ne tardes usque ad mortem iustificari, quoniam merces Dei manet in aeternum. (Liber Ecclesiasticus 18, 22)
A mane usque ad vesperam mutatur tempus, et haec omnia citata in oculis Dei. (Liber Ecclesiasticus 18, 26)
et da locum legi Altissimi. Quia omnis sapientia timor Dei et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. (Liber Ecclesiasticus 19, 18)
Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures Dei perveniet, et iudicium festinato adveniet illi. (Liber Ecclesiasticus 21, 6)
consummatio timoris Dei sapientia et sensus. (Liber Ecclesiasticus 21, 13)
Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo, et nominibus sanctorum non admiscearis, quoniam non eris immunis ab eis. (Liber Ecclesiasticus 23, 10)
et non intellegit quoniam omnia videt oculus illius, quoniam expellit a se timorem Dei huiusmodi hominis timor. Et oculi hominum sunt timor illius, (Liber Ecclesiasticus 23, 27)
Et agnoscent, qui derelicti sunt, quoniam nihil melius est quam timor Dei, et nihil dulcius quam attendere mandatis Domini. (Liber Ecclesiasticus 23, 37)
Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei. (Liber Ecclesiasticus 25, 8)
Timor Dei super omnia excedit; (Liber Ecclesiasticus 25, 14)