Mosaico decorativo

Znaleziono 1501 Wyniki dla: Dei

  • Cui dixit angelus Dei: “Tolle carnes et panes azymos et pone super petram illam et ius desuper funde”. Cumque fecisset ita, (Liber Iudicum 6, 20)

  • Nec recordati sunt Domini Dei sui, qui eruit eos de manu omnium inimicorum suorum per circuitum, (Liber Iudicum 8, 34)

  • Egressi in agros vindemiaverunt vineas uvasque calcaverunt et, factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech, (Liber Iudicum 9, 27)

  • Quod cum audissent, qui habitabant in turre Sichimorum, ingressi sunt cryptam fani Elberith (id est dei Foederis). (Liber Iudicum 9, 46)

  • quia ecce concipies et paries filium, cuius non tanget caput novacula: erit enim puer nazaraeus Dei ex matris utero et ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum”. (Liber Iudicum 13, 5)

  • Quae cum venisset ad maritum, dixit ei: “Vir Dei venit ad me habens aspectum sicut angelus Domini, terribilis nimis. Non interrogavi eum, unde esset, nec ipse nomen suum mihi indicavit. (Liber Iudicum 13, 6)

  • Et dixit mihi: “Ecce concipies et paries filium; cave, ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaraeus Dei ex utero matris usque ad diem mortis suae””. (Liber Iudicum 13, 7)

  • Oravit itaque Manue Dominum et ait: “Obsecro, Domine, ut vir Dei, quem misisti, veniat iterum et doceat nos, quid debeamus facere de puero, qui nasciturus est”. (Liber Iudicum 13, 8)

  • Exaudivitque Deus precantem Manue, et venit rursum angelus Dei ad mulierem sedentem in agro. Manue autem maritus eius non erat cum ea. (Liber Iudicum 13, 9)

  • qui aediculam Dei habens fecit ephod ac theraphim implevitque unius filiorum suorum manum, et factus est ei sacerdos. (Liber Iudicum 17, 5)

  • mansitque apud eos idolum Michae omni tempore, quo fuit domus Dei in Silo. (Liber Iudicum 18, 31)

  • Omnisque populi anguli et cunctae tribus Israel in ecclesiam populi Dei convenerunt: quadringenta milia peditum pugnatorum. (Liber Iudicum 20, 2)


"Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece." São Padre Pio de Pietrelcina