Znaleziono 141 Wyniki dla: Dei consilium

  • Noli consiliari cum invido et a zelante te consilium absconde; nec cum muliere de ea, quae ei aemulatur, cum timido de bello, cum negotiatore de traiecticio, cum emptore de venditione, cum viro livido de gratiis agendis, (Liber Ecclesiasticus 37, 12)

  • Et consilium cordis statue tecum; non est enim tibi aliud fidelius illo. (Liber Ecclesiasticus 37, 17)

  • Ante omnia opera verbum verax praecedat te, et ante omnem actum consilium stabile. (Liber Ecclesiasticus 37, 20)

  • et non inhabitabunt nec inambulabunt. Verumtamen in consilium populi non requirentur et in ecclesiam non transilient; (Liber Ecclesiasticus 38, 37)

  • Et ipse diriget consilium et disciplinam et in absconditis eius considerabit. (Liber Ecclesiasticus 39, 10)

  • Aurum et argentum firmant pedem, et super utrumque consilium acceptum habetur. (Liber Ecclesiasticus 40, 25)

  • Qui dicunt: “Festinet et cito veniat opus eius, ut videamus; et appropiet et veniat consilium Sancti Israel, et sciemus illud!”. (Liber Isaiae 5, 19)

  • eo quod consilium malum inierit contra te Syria, Ephraim et filius Romeliae dicentes: (Liber Isaiae 7, 5)

  • Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet, quia nobiscum Deus. (Liber Isaiae 8, 10)

  • Hoc consilium, quod initum est super omnem terram, et haec est manus extenta super universas gentes. (Liber Isaiae 14, 26)

  • Affer consilium, fac iudicium; pone quasi noctem umbram tuam in meridie, absconde fugientes et vagos ne prodas. (Liber Isaiae 16, 3)

  • Et dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius, et consilium eius confundam; et interrogabunt simulacra et divinos et pythones et hariolos. (Liber Isaiae 19, 3)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina