Znaleziono 560 Wyniki dla: De Filiis Iesse
Cui respondit dominus: “Non ingrediamur oppidum gentis alienae, quae non est de filiis Israel, sed transibimus usque Gabaa”. (Liber Iudicum 19, 12)
Virorum quoque Israel, absque filiis Beniamin, recensita sunt quadringenta milia educentium gladios et paratorum ad pugnam. (Liber Iudicum 20, 17)
Egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis Israel die illo viginti duo milia viros. (Liber Iudicum 20, 21)
Iuraverunt autem filii Israel in Maspha et dixerunt: “Nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem”. (Liber Iudicum 21, 1)
Praeceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt: “Ite et latitate in vineis; (Liber Iudicum 21, 20)
Et mortuus est Elimelech maritus Noemi, remansitque ipsa cum filiis, (Liber Ruth 1, 3)
Obed genuit Iesse, Iesse genuit David. (Liber Ruth 4, 22)
Venit ergo dies, et immolavit Elcana dabatque Phenennae uxori suae et cunctis filiis eius et filiabus partes; (Liber I Samuelis 1, 4)
Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo. (Liber I Samuelis 2, 34)
Et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo; ab umero et sursum eminebat super omnem populum. (Liber I Samuelis 9, 2)
dixitque Saul Cinaeo: “Abite, recedite atque descendite ab Amalec, ne forte perdam te cum eo; tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de Aegypto”. Et recessit Cinaeus de medio Amalec. (Liber I Samuelis 15, 6)
Dixitque Dominus ad Samuelem: “Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum, ne regnet super Israel? Imple cornu tuum oleo et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem; providi enim in filiis eius mihi regem”. (Liber I Samuelis 16, 1)