Mosaico decorativo

Znaleziono 956 Wyniki dla: David Scriptor Fetus

  • Descendit ergo Sadoc sacerdos et Nathan propheta et Banaias filius Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt Salomonem super mulam regis David et adduxerunt eum in Gihon. (Liber I Regum 1, 38)

  • Responditque Ionathan Adoniae: “Nequaquam! Dominus enim noster, rex David, regem constituit Salomonem (Liber I Regum 1, 43)

  • et ingressi servi regis benedixerunt domino nostro regi David dicentes: “Amplificet Deus nomen Salomonis super nomen tuum et magnificet thronum eius super thronum tuum”. Et adoravit rex in lectulo suo. (Liber I Regum 1, 47)

  • Appropinquaverant autem dies David ut moreretur, praecepit que Salomoni filio suo dicens: (Liber I Regum 2, 1)

  • Dormivit igitur David cum patribus suis et sepultus est in civitate David. (Liber I Regum 2, 10)

  • Dies autem, quibus regnavit David super Israel, quadraginta anni sunt: in Hebron regnavit septem annis, in Ierusalem triginta tribus. (Liber I Regum 2, 11)

  • Salomon autem sedit super thronum David patris sui, et firmatum est regnum eius nimis. (Liber I Regum 2, 12)

  • Et nunc, vivit Dominus, qui firmavit me et collocavit me super solium David patris mei et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, certe hodie occidetur Adonias”. (Liber I Regum 2, 24)

  • Abiathar quoque sacerdoti dixit rex: “Vade in Anathoth ad agrum tuum; es quidem vir mortis, sed hodie te non interficiam, quia portasti arcam Domini Dei coram David patre meo et sustinuisti laborem in omnibus, in quibus laboravit pater meus”. (Liber I Regum 2, 26)

  • Et reddet Dominus sanguinem eius super caput eius, quia interfecit duos viros iustos melioresque se et occidit eos gladio, patre meo David ignorante: Abner filium Ner principem militiae Israel et Amasam filium Iether principem exercitus Iudae. (Liber I Regum 2, 32)

  • Et revertetur sanguis illorum in caput Ioab et in caput seminis eius in sempiternum; David autem et semini eius et domui et throno illius sit pax usque in aeternum a Domino”. (Liber I Regum 2, 33)

  • Dixitque rex ad Semei: “Tu nosti omne malum, cuius tibi conscium est cor tuum, quod fecisti David patri meo; reddit Dominus malitiam tuam in caput tuum. (Liber I Regum 2, 44)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina