Znaleziono 48 Wyniki dla: Cubitos
Arcam de lignis acaciae compingent; cuius longitudo habeat duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum similiter ac semissem. (Liber Exodus 25, 10)
Facies et propitiatorium de auro mundissimo; duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo. (Liber Exodus 25, 17)
Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem. (Liber Exodus 25, 23)
Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos, latitudo quattuor cubitorum erit. Unius mensurae fient universae cortinae. (Liber Exodus 26, 2)
Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor; aequa erit mensura sagorum omnium. (Liber Exodus 26, 8)
quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem. (Liber Exodus 26, 16)
Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine. (Liber Exodus 27, 1)
Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine (Liber Exodus 27, 9)
In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem. (Liber Exodus 27, 12)
et in latere altero erunt tentoria, cubitos obtinentia quindecim, columnae tres et bases totidem. (Liber Exodus 27, 15)
In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas. (Liber Exodus 27, 18)
habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis, id est quadrangulum, et duos cubitos in altitudine; cornua ex ipso procedent. (Liber Exodus 30, 2)