Mosaico decorativo

Znaleziono 771 Wyniki dla: Coram Deo

  • dignare igitur benedicere domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te, quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum”. (Liber II Samuelis 7, 29)

  • Videntes igitur Syri quoniam corruissent coram Israel, congregati sunt pariter. (Liber II Samuelis 10, 15)

  • Vocavit enim eum David, ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum. Qui egressus vespere dormivit in strato suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit. (Liber II Samuelis 11, 13)

  • Transactoque luctu, misit David et introduxit eam domum suam, et facta est ei uxor peperitque ei filium. Et displicuit, quod fecerat David, coram Domino. (Liber II Samuelis 11, 27)

  • Tollensque sartaginem effudit, quod coxerat, et posuit coram eo. Noluit comedere; dixitque Amnon: “Eicite universos a me”. Cumque exissent omnes, (Liber II Samuelis 13, 9)

  • Itaque, cum ingressa fuisset mulier Thecuites ad regem, cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit: “Serva me, rex”. (Liber II Samuelis 14, 4)

  • Ingressus Ioab ad regem nuntiavit ei. Vocatusque Absalom intravit ad regem et adoravit super faciem in terra coram eo; osculatusque est rex Absalom. (Liber II Samuelis 14, 33)

  • Sed et cum accederet ad eum homo, ut se prostraret coram illo, extendebat manum suam et apprehendens osculabatur eum. (Liber II Samuelis 15, 5)

  • Et universi servi eius transierunt iuxta eum; et omnes Cherethi et Phelethi et omnes Getthaei, sescenti viri, qui secuti eum fuerant de Geth, transierunt coram rege. (Liber II Samuelis 15, 18)

  • Si autem dixerit: “Non places mihi”, praesto sum: faciat, quod bonum est coram se”. (Liber II Samuelis 15, 26)

  • Et ait rex Sibae: “Ecce, tua sint omnia, quae fuerunt Meribbaal”. Dixitque Siba: “Adoro; inveniam gratiam coram te, domine mi rex”. (Liber II Samuelis 16, 4)

  • Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario; ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel. (Liber II Samuelis 16, 22)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina