Znaleziono 771 Wyniki dla: Coram Deo
Stabit coram Eleazaro sacerdote, qui pro eo iudicium Urim consulet Dominum. Ad verbum eius egredietur et ingredietur ipse et omnes filii Israel cum eo, cuncta congregatio”. (Liber Numeri 27, 21)
Fecit Moyses, ut praeceperat Dominus. Cumque tulisset Iosue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi; (Liber Numeri 27, 22)
Et susceptum intulerunt in tabernaculum conventus in monumentum filiorum Israel coram Domino. (Liber Numeri 31, 54)
Dixeruntque: “Si invenimus gratiam coram te, detur haec terra famulis tuis in possessionem, nec facias nos transire Iordanem”. (Liber Numeri 32, 5)
Quibus Moyses ait: “Si feceritis quod promittitis, si expediti perrexeritis coram Domino ad pugnam, (Liber Numeri 32, 20)
et subiecta ei omni terra redieritis in terram hanc, tunc eritis inculpabiles apud Dominum et apud Israel et obtinebitis terram hanc in hereditatem coram Domino. (Liber Numeri 32, 22)
famuli autem tui, omnes expediti pergent coram Domino ad bellum, sicut tu, domine, loqueris”. (Liber Numeri 32, 27)
“Si transierint filii Gad et filii Ruben vobiscum Iordanem omnes armati ad bellum coram Domino, et vobis fuerit terra subiecta, date eis Galaad in possessionem. (Liber Numeri 32, 29)
Ipsi armati pergemus coram Domino in terram Chanaan; et possidebimus hereditatem nostram trans Iordanem”. (Liber Numeri 32, 32)
Accesserunt autem et princi pes familiarum tribus filio rum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph; locutique sunt Moysi coram principibus familiarum Israel (Liber Numeri 36, 1)
ait mihi Dominus: “Dic ad eos: Nolite ascendere neque pugnetis, non enim sum vobiscum, ne cadatis coram inimicis vestris”. (Liber Deuteronomii 1, 42)
Cumque reversi ploraretis coram Domino, non audivit vos nec voci vestrae voluit acquiescere. (Liber Deuteronomii 1, 45)