Znaleziono 3356 Wyniki dla: Cor
Et ait rex Sibae: “Ecce, tua sint omnia, quae fuerunt Meribbaal”. Dixitque Siba: “Adoro; inveniam gratiam coram te, domine mi rex”. (Liber II Samuelis 16, 4)
Tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario; ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo Israel. (Liber II Samuelis 16, 22)
Et fortissimus quoque, cuius cor est quasi leonis, pavore solvetur; scit enim omnis Israel fortem esse patrem tuum et robustos omnes, qui cum eo sunt. (Liber II Samuelis 17, 10)
Et ait Ioab: “Non ita praestolabor coram te”. Tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom, cum adhuc palpitaret haerens in quercu; (Liber II Samuelis 18, 14)
Achimaas autem filius Sadoc ait: “Curram et nuntiabo regi, quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius”. (Liber II Samuelis 18, 19)
Nunc igitur surge et procede et loquere ad cor servorum tuorum; iuro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac, et peius erit hoc tibi quam omnia mala, quae venerunt super te ab adulescentia tua usque in praesens”. (Liber II Samuelis 19, 8)
Surrexit ergo rex et sedit in porta, et omni populo nuntiatum est quod rex sederet in porta; venitque universa multitudo coram rege. Israel autem fugerat in tabernacula sua. (Liber II Samuelis 19, 9)
Omnis quoque populus certabat in cunctis tribubus Israel dicens: “Rex liberavit nos de manu inimicorum nostrorum, ipse salvavit nos de manu Philisthinorum; et nunc fugit de terra ab Absalom. (Liber II Samuelis 19, 10)
Et Amasae dicite: Nonne os meum es et caro mea? Haec faciat mihi Deus et haec addat, si non magister militiae fueris coram me omni tempore pro Ioab!”. (Liber II Samuelis 19, 14)
Et inclinavit cor omnium virorum Iudae quasi viri unius; miseruntque ad regem dicentes: “Revertere tu et omnes servi tui”. (Liber II Samuelis 19, 15)
et transierant vada, ut traducerent domum regis et facerent iuxta placitum eius. Semei autem filius Gera prostratus coram rege, cum transiturus esset Iordanem, (Liber II Samuelis 19, 19)
dixit ad eum: “Ne reputes mihi, domine mi, iniquitatem neque memineris iniuriam servi tui in die, qua egressus es, domine mi rex, de Ierusalem; neque ponas, rex, in corde tuo. (Liber II Samuelis 19, 20)