Znaleziono 3356 Wyniki dla: Cor
Cumque quaesieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quaesieris eum et tota anima tua. (Liber Deuteronomii 4, 29)
quia Deus misericors Dominus Deus tuus est, non dimittet te nec omnino delebit neque obliviscetur pacti, in quo iuravit patribus tuis. (Liber Deuteronomii 4, 31)
Scito ergo hodie et cogitato in corde tuo quod Dominus ipse sit Deus in caelo sursum et in terra deorsum, et non sit alius. (Liber Deuteronomii 4, 39)
Ista est lex, quam proposuit Moyses coram filiis Israel; (Liber Deuteronomii 4, 44)
et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta mea. (Liber Deuteronomii 5, 10)
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua. (Liber Deuteronomii 6, 5)
Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo, (Liber Deuteronomii 6, 6)
ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est Dominus. (Liber Deuteronomii 6, 19)
Eritque iustitia nobis, si custodierimus et fecerimus omnia mandata haec coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis”. (Liber Deuteronomii 6, 25)
Cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, quam pos sessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te, Hetthaeum et Gergesaeum et Amorraeum, Chananaeum et Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum, septem gentes multo maioris numeri quam tu es et robustiores te, (Liber Deuteronomii 7, 1)
Et scies quia Dominus Deus tuus ipse est Deus, Deus fidelis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus se et his, qui custodiunt mandata eius, in mille generationes (Liber Deuteronomii 7, 9)
Si audieritis haec iudicia et custodieritis ea et feceritis, custodiet et Dominus Deus tuus tibi pactum et misericordiam, quam iuravit patribus tuis, (Liber Deuteronomii 7, 12)