Znaleziono 3356 Wyniki dla: Cor
Quomodo dabo te, Ephraim, tradam te, Israel? Quomodo dabo te sicut Adama, ponam te ut Seboim? Convertitur in me cor meum, simul exardescit miseratio mea. (Prophetia Osee 11, 8)
Iuxta pascua sua saturati sunt et saturati elevaverunt cor suum, propterea obliti sunt mei. (Prophetia Osee 13, 6)
Occurram eis quasi ursa, raptis catulis, et dirumpam claustrum cordis eorum: et consumam eos ibi quasi leo; bestia agri scindet eos. (Prophetia Osee 13, 8)
Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. (Prophetia Osee 14, 2)
Assyria non salvabit nos; super equum non ascendemus nec vocabimus ultra: “Deos nostros!” opera manuum nostrarum, quia in te misericordiam consequetur pupillus”. (Prophetia Osee 14, 4)
Qui sapiens est, intellegat ista; intellegens sciat haec! Quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis; praevaricatores vero corruent in eis. (Prophetia Osee 14, 10)
Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt, de domo Dei nostri laetitia et exsultatio?”. (Prophetia Ioel 1, 16)
Quid ingemuit animal, perterrita sunt armenta boum, quia non est pascua eis? Sed et greges pecorum disperierunt. (Prophetia Ioel 1, 18)
Ante faciem eius ignis vorat, et post eum exurit flamma. Quasi hortus Eden terra coram eo, et post eum solitudo deserti; neque est quod effugiat eum. (Prophetia Ioel 2, 3)
“Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in ieiunio et in fletu et in planctu; (Prophetia Ioel 2, 12)
et scindite corda vestra et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae et placabilis super malitia”. (Prophetia Ioel 2, 13)
Et filios Iudae et filios Ierusalem vendidistis filiis Graecorum, ut longe faceretis eos de finibus suis. (Prophetia Ioel 4, 6)