Znaleziono 3356 Wyniki dla: Cor
postes portae quadruplices, et coram sanctuario aspectus quasi aspectus (Prophetia Ezechielis 41, 21)
altaris lignei trium cubitorum altitudo, et longitudo eius duorum cubitorum, et anguli eius et bases eius et parietes eius lignei. Et locutus est ad me: “Haec est mensa coram Domino”. (Prophetia Ezechielis 41, 22)
Ipse autem focus quattuor cubitorum, et a foco usque sursum cornua quattuor. (Prophetia Ezechielis 43, 15)
Et assumens de sanguine eius, pones super quattuor cornua eius et super quattuor angulos crepidinis et super saeptum in circuitu et mundabis illud et expiabis. (Prophetia Ezechielis 43, 20)
Septem diebus facies hircum pro peccato cotidie, et vitulum de armento et arietem de pecoribus immaculatos offerent. (Prophetia Ezechielis 43, 25)
Princeps, ut princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem coram Domino; per viam vestibuli portae ingredietur et per eandem viam egredietur”. (Prophetia Ezechielis 44, 3)
Et dixit ad me Dominus: “Fili hominis, pone cor tuum et vide oculis tuis et auribus tuis audi omnia, quae ego loquor ad te de universis caeremoniis domus Domini et de cunctis legibus eius; et pones cor tuum in introitu templi et in omni exitu sanctuarii (Prophetia Ezechielis 44, 5)
eo quod induxistis alienigenas incircumcisos corde et incircumcisos carne, ut essent in sanctuario meo et polluerent domum meam, cum offertis panem meum, adipem et sanguinem; et dissolvistis pactum meum in omnibus abominationibus vestris (Prophetia Ezechielis 44, 7)
haec dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur sanctuarium meum, omnis alienigena, qui est in medio filiorum Israel. (Prophetia Ezechielis 44, 9)
Omne morticinum et captum a bestia de avibus et de pecoribus non comedent sacerdotes. (Prophetia Ezechielis 44, 31)
Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini; et erit eis locus in domos et in pascua pecoribus. (Prophetia Ezechielis 45, 4)
Et adorabit populus terrae ad ostium portae illius in sabbatis et in calendis coram Domino. (Prophetia Ezechielis 46, 3)