Znaleziono 76 Wyniki dla: Capite

  • Itaque cum audisset Achab sermones istos, scidit vestem suam et operuit cilicio carnem suam ieiunavitque et dormivit in sacco et ambulabat demisso capite. (Liber I Regum 21, 27)

  • egressi sunt filii prophetarum, qui erant in Bethel, ad Eliseum et dixerunt ei: “Numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum desuper capite tuo?”. Qui respondit: “Et ego novi, silete”. (Liber II Regum 2, 3)

  • accesserunt filii prophetarum, qui erant in Iericho, ad Eliseum et dixerunt ei: “Numquid nosti quia hodie Dominus tollet dominum tuum desuper capite tuo?”. Et ait: “Et ego novi, silete”. (Liber II Regum 2, 5)

  • Ioel in capite et Sapham secundus, porro Ianai et Saphat in Basan; (Liber I Paralipomenon 5, 12)

  • Tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimam gemmam, venitque super caput David; manubias quoque urbis plurimas tulit. (Liber I Paralipomenon 20, 2)

  • Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos; ipsum enim regem facere cogitabat. (Liber II Paralipomenon 11, 22)

  • Et amavit eam rex plus quam omnes mulieres; habuitque gratiam et favorem coram eo super omnes virgines, et posuit diadema regni in capite eius fecitque eam regnare in loco Vasthi. (Liber Esther 2, 17)

  • Reversusque est Mardochaeus ad ianuam palatii; et Aman festinavit ire in domum suam lugens et operto capite. (Liber Esther 6, 12)

  • Mardochaeus autem de palatio et de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis videlicet et albis, coronam magnam auream portans in capite et amictus pallio serico atque purpureo; omnisque civitas exsultavit atque laetata est. (Liber Esther 8, 15)

  • Tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua et, tonso capite, corruens in terram adoravit (Liber Iob 1, 20)

  • Spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo. (Liber Iob 19, 9)

  • Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis; posuisti in capite eius coronam de auro purissimo. (Liber Psalmorum 21, 4)


“Ele e ouvir a Sua voz por meio das Suas inspirações e iluminações interiores.” São Padre Pio de Pietrelcina