Znaleziono 989 Wyniki dla: Bellum Contra Sanctorum
Tunc Paulus ad eum dixit: “Percutiet te Deus, paries dealbate! Et tu sedes iudicans me secundum legem et contra legem iubes me percuti?”. (Actus Apostolorum 23, 3)
quod et feci Hierosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta, et cum occiderentur, detuli sententiam; (Actus Apostolorum 26, 10)
omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi Hebraica lingua: “Saul, Saul, quid me persequeris? Durum est tibi contra stimulum calcitrare”. (Actus Apostolorum 26, 14)
Et cum multis diebus tarde navigaremus et vix devenissemus contra Cnidum, prohibente nos vento, subnavigavimus Cretae secundum Salmonem; (Actus Apostolorum 27, 7)
Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur euroaquilo; (Actus Apostolorum 27, 14)
Propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae. Nam et feminae eorum immutaverunt naturalem usum in eum, qui est contra naturam; (Epistula ad Romanos 1, 26)
qui contra spem in spe credidit, ut fieret pater multarum gentium, secundum quod dictum est: “Sic erit semen tuum”. (Epistula ad Romanos 4, 18)
Quid ergo dicemus ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Epistula ad Romanos 8, 31)
Nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam, quanto magis hi, qui secundum naturam sunt, inserentur suae olivae. (Epistula ad Romanos 11, 24)
necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes. (Epistula ad Romanos 12, 13)
probaverunt enim Macedonia et Achaia communicationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Ierusalem. (Epistula ad Romanos 15, 26)
Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum? (Epistula I ad Corinthios 14, 8)