Mosaico decorativo

Znaleziono 863 Wyniki dla: Bello Contra Sanctos

  • Iratusque est indignatione Dominus contra Ozam et percussit eum super temeritate; qui mortuus est ibi iuxta arcam Dei. (Liber II Samuelis 6, 7)

  • Videns igitur Ioab quod praeparatum esset adversum se proelium et ex adverso et post tergum, elegit ex omnibus electis Israel et instruxit aciem contra Syros; (Liber II Samuelis 10, 9)

  • Iniit itaque Ioab et populus, qui erat cum eo, certamen contra Syros, qui fugerunt a facie eius. (Liber II Samuelis 10, 13)

  • Quod cum nuntiatum esset David, contraxit omnem Israelem et transivit Iordanem venitque in Elam. Et direxerunt aciem Syri ex adverso David et pugnaverunt contra eum. (Liber II Samuelis 10, 17)

  • Igitur pugnavit Ioab contra Rabba filiorum Ammon et expugnavit urbem regiam. (Liber II Samuelis 12, 26)

  • Dixitque mulier: “Quare cogitasti istiusmodi rem contra populum Dei? Eo enim quod rex locutus est verbum istud, hoc est quasi delictum, quia rex noluit reducere eiectum suum. (Liber II Samuelis 14, 13)

  • Omnisque terra flebat voce magna, et universus populus transibat. Rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam deserti. (Liber II Samuelis 15, 23)

  • mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David. Omnis autem populus et universi viri fortissimi a dextro et sinistro latere regis incedebant. (Liber II Samuelis 16, 6)

  • Cumque abissent, ascenderunt illi de puteo et pergentes nuntiaverunt regi David atque dixerunt: “Surgite et transite cito fluvium, quoniam huiuscemodi dedit consilium contra vos Achitophel”. (Liber II Samuelis 17, 21)

  • Itaque egressus est populus in campum contra Israel, et factum est proelium in saltu Ephraim. (Liber II Samuelis 18, 6)

  • Sed et si fecissem contra animam meam infideliter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso”. (Liber II Samuelis 18, 13)

  • Clamans autem Achimaas dixit ad regem: “Pax!”. Et adorans regem pronus in terram ait: “Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines, qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem!”. (Liber II Samuelis 18, 28)


"Jesus está com você." São Padre Pio de Pietrelcina