Mosaico decorativo

Znaleziono 863 Wyniki dla: Bello Contra Sanctos

  • et reversi dixerunt ei: “Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem. Noli vexare omnem populum contra hostes paucissimos”. (Liber Iosue 7, 3)

  • Vidi enim inter spolia pallium de Sennaar valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum; et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque subter”. (Liber Iosue 7, 21)

  • Ego autem et reliqua multitudo, quae mecum est, accedemus ex adverso contra urbem; cumque exierint contra nos sicut ante, fugiemus et terga vertemus, (Liber Iosue 8, 5)

  • Quod cum vidisset rex Hai, festinavit mane et egressus est cum omni exercitu civitatis direxitque aciem contra Arabam ignorans quod post tergum laterent insidiae. (Liber Iosue 8, 14)

  • dixit Dominus ad Iosue: “Leva acinacem, quod in manu tua est, contra urbem Hai, quoniam tibi tradam eam”. (Liber Iosue 8, 18)

  • Viri autem civitatis, qui persequebantur Iosue, respicientes et videntes fumum urbis ad caelum usque conscendere, non potuerunt ultra huc illucque diffugere, praesertim cum hi, qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem, contra persequentes conversi essent. (Liber Iosue 8, 20)

  • congregati sunt pariter, ut pugnarent contra Iosue et Israel uno animo eademque sententia. (Liber Iosue 9, 2)

  • et non percusserunt eos filii Israel, eo quod iurassent eis principes coetus in nomine Domini, Dei Israel. Murmuravit itaque omnis coetus contra principes, (Liber Iosue 9, 18)

  • Sed hoc faciemus eis: reserventur quidem, ut vivant, ne contra nos ira Domini concitetur, si peieraverimus; (Liber Iosue 9, 20)

  • reversus est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ad castra, sani et integri; nullusque contra filios Israel mutire ausus est. (Liber Iosue 10, 21)

  • Transivit cum omni Israel de Maceda in Lobna et pugnabat contra eam. (Liber Iosue 10, 29)

  • Ascendit quoque cum omni Israel de Eglon in Hebron et pugnavit contra eam. (Liber Iosue 10, 36)


"Para mim, Deus está sempre fixo na minha mente e estampado no meu coração." São Padre Pio de Pietrelcina