Znaleziono 2227 Wyniki dla: Ave
Et miserunt pulverem super capita sua et clamabant, flentes et lugentes, dicentes: “Vae, vae, civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habent naves in mari, de opibus eius, quoniam una hora desolata est! (Apocalypsis Ioannis 18, 19)
et lux lucernae non lucebit tibi amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius; quia mercatores tui erant magnates terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes, (Apocalypsis Ioannis 18, 23)
Et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: “Amen. Alleluia”. (Apocalypsis Ioannis 19, 4)
Et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum. (Apocalypsis Ioannis 19, 21)
Et vidi angelum descen dentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua. (Apocalypsis Ioannis 20, 1)
Et vidi thronos, et sederunt super eos, et iudicium datum est illis; et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt characterem in frontibus et in manibus suis; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis. (Apocalypsis Ioannis 20, 4)
Et dicit mihi: “Ne signaveris verba prophetiae libri huius; tempus enim prope est! (Apocalypsis Ioannis 22, 10)