Znaleziono 35 Wyniki dla: Auferam

  • Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium; et misericordiam meam non auferam ab eo, sicut abstuli ab eo, qui ante te fuit. (Liber I Paralipomenon 17, 13)

  • Et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stannum tuum. (Liber Isaiae 1, 25)

  • Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam saepem eius, et erit in direptionem; diruam maceriam eius, et erit in conculcationem. (Liber Isaiae 5, 5)

  • Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego auferam de loco isto in oculis vestris et in diebus vestris vocem gaudii et vocem laetitiae, vocem sponsi et vocem sponsae. (Liber Ieremiae 16, 9)

  • Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis et sacrificantem diis eius. (Liber Ieremiae 48, 35)

  • Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum, (Prophetia Ezechielis 11, 19)

  • Vel si pestilentiam immisero super terram illam et effudero indignationem meam super eam in sanguine, ut auferam ex ea hominem et iumentum, (Prophetia Ezechielis 14, 19)

  • Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres, ne faciant secundum scelus vestrum; (Prophetia Ezechielis 23, 48)

  • idcirco haec dicit Dominus Deus: Extendam manum meam super Idumaeam et auferam de ea hominem et iumentum et faciam eam desertum; de Theman et usque Dedan gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 25, 13)

  • Et dabo montem Seir desolatum atque desertum et auferam de eo euntem et redeuntem (Prophetia Ezechielis 35, 7)

  • Et dabo vobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideum de carne vestra et dabo vobis cor carneum; (Prophetia Ezechielis 36, 26)

  • Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quae operiebant pudenda eius, (Prophetia Osee 2, 11)


“Esforce-se, mesmo se for um pouco, mas sempre…” São Padre Pio de Pietrelcina