Znaleziono 558 Wyniki dla: Arc
et iussit militibus interficere occursantes nemini parcendo et eos, qui in domos ascenderent, trucidare. (Liber II Maccabaeorum 5, 12)
Misit autem Apollonium Mysarcham cum exercitu — viginti vero et duo milia virorum — praecipiens omnes perfectae aetatis interficere, mulieres autem ac iuniores vendere. (Liber II Maccabaeorum 5, 24)
Et phylarchen eorum, qui cum Timotheo erant, interfecerunt, virum scelestissimum, qui in multis Iudaeos afflixerat; (Liber II Maccabaeorum 8, 32)
Sed ex his, qui duces erant in singulis locis, Timotheus et Apollonius Gennaei filius, sed et Hieronymus et Demophon, super hos et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete. (Liber II Maccabaeorum 12, 2)
Quo cum pervenisset, convocatis contribulibus et sacerdotibus, ante altare stans accersiit eos, qui in arce erant; (Liber II Maccabaeorum 15, 31)
Alligavit autem Nicanoris caput de summa arce evidens omnibus et manifestum signum auxilii Domini. (Liber II Maccabaeorum 15, 35)
quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum. (Liber Proverbiorum 4, 12)
Quia zelus est furor viri, et non parcet in die vindictae (Liber Proverbiorum 6, 34)
Misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem et ad excelsa civitatis: (Liber Proverbiorum 9, 3)
Qui ambulat susurrans, revelat arcana; qui autem fidelis est animi, celat commissum. (Liber Proverbiorum 11, 13)
Alii dividunt propria et ditiores fiunt, alii parciores iusto semper in egestate sunt. (Liber Proverbiorum 11, 24)
Qui parcit virgae, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit. (Liber Proverbiorum 13, 24)