Znaleziono 149 Wyniki dla: Aquae

  • Emisit quoque columbam a se, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae. (Liber Genesis 8, 8)

  • Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam. (Liber Genesis 8, 9)

  • At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram. (Liber Genesis 8, 11)

  • Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccatae sunt aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae. (Liber Genesis 8, 13)

  • et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente, quae carnem vegetat; et non erunt ultra aquae diluvii ad delendum universam carnem. (Liber Genesis 9, 15)

  • Cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in deserto, ad fontem in via Sur, (Liber Genesis 16, 7)

  • afferatur pauxillum aquae, et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore. (Liber Genesis 18, 4)

  • Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee. (Liber Genesis 21, 14)

  • Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere. (Liber Genesis 21, 19)

  • Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius. (Liber Genesis 21, 25)

  • Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit: (Liber Genesis 24, 11)

  • Ecce ego sto prope fontem aquae, et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam. (Liber Genesis 24, 13)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina