Znaleziono 302 Wyniki dla: Apud
Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut vi deamini ab eis; alioquin mercedem non habetis apud Patrem vestrum, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 1)
Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: “Amen dico vobis: Apud nullum inveni tantam fidem in Israel! (Evangelium secundum Matthaeum 8, 10)
Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista?”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 56)
Aspiciens autem Iesus dixit illis: “Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 26)
Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo; (Evangelium secundum Matthaeum 22, 25)
Ille autem dixit: “Ite in civitatem ad quendam et dicite ei: “Magister dicit: Tempus meum prope est; apud te facio Pascha cum discipulis meis””. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 18)
At illi, accepta pecunia, fecerunt, sicut erant docti. Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 15)
Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: “a mortuis resurgere”. (Evangelium secundum Marcum 9, 10)
Qui respondens eis dicit: “O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me”. (Evangelium secundum Marcum 9, 19)
Intuens illos Iesus ait: “Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia sunt apud Deum”. (Evangelium secundum Marcum 10, 27)
Cotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis; sed adimpleantur Scripturae”. (Evangelium secundum Marcum 14, 49)
Et ait angelus ei: “Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. (Evangelium secundum Lucam 1, 30)