Mosaico decorativo

Znaleziono 605 Wyniki dla: Apu

  • Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est apud Dominum. (Liber Proverbiorum 20, 10)

  • Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona in oculis eius. (Liber Proverbiorum 20, 23)

  • prunas enim congregabis super caput eius, et Dominus reddet tibi. (Liber Proverbiorum 25, 22)

  • Non est priorum memoria, sed nec eorum quidem, qui postea futuri sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo. (Liber Ecclesiastes 1, 11)

  • Est et aliud malum, quod vidi sub sole, et quidem grave apud homines: (Liber Ecclesiastes 6, 1)

  • Hoc est pessimum inter omnia, quae sub sole fiunt, quia sors eadem cunctis; unde et corda filiorum hominum implentur malitia et stultitia in vita sua, et novissima eorum apud mortuos. (Liber Ecclesiastes 9, 3)

  • Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus nec ratio nec sapientia nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas. (Liber Ecclesiastes 9, 10)

  • Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: “Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium”. (Canticum Canticorum 5, 2)

  • Caput eius aurum optimum, cincinni eius sicut racemi palmarum, nigri quasi corvus. (Canticum Canticorum 5, 11)

  • Caput tuum ut Carmelus, et comae capitis tui sicut purpura; rex vincitur cincinnis. (Canticum Canticorum 7, 6)

  • Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: “Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae, et non est refrigerium in fine hominis, et non est agnitus, qui sit reversus ab inferis. (Liber Sapientiae 2, 1)

  • Melius est absque liberis esse cum virtute; immortalitas est enim in memoria illius, quoniam et apud Deum nota est et apud homines. (Liber Sapientiae 4, 1)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina